SEPTENARIVM PRO DEFVNCTIS PER ACERBISSIMAM PASSIONEM DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI

Per signum (†) Sanctae Crucis, de inimicis (†) nostris, libera nos (†), Deus noster. In nómine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Spiritus Sanctus invocatur:

Antiphona. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende.

V. Emitte Spiritum tuum et creabuntur.
R. Et renovabis faciem terrae.

Oremus. Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Actus contritionis: Deus meus, ex imo corde Te offendisse me paenitet. Omnia peccata mea detestor quia amissionem caeIi et paenas inferi abhorror; sed maxime quia Te, Deum meum, offendunt, Qui totus bonus es et amore meo totus dignus. Auxilio gratiae tuae ut peccata mea confitear, paenitentiam agam et vitam meam emendem firmiter statuo. Amen.

Domine Iesu Christe, Rex gloriae, libera animas omnium fidelium defunctorum de poenis inferni et de profundo lacu; libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tartarus, ne cadant in obscurum; sed signifer sanctus Michael repraesentet eas in lucem sanctam, quam olim Abrahae promisisti et semini eius. Amen.


SVPPLICATIONES

I. O Iesu, vita et resurrectio nostra, qui descendens ex hoc mundo, tuam nobis carnem et sanguinem in cibum et potum reliquisti! Per infinitum hunc amorem tuum supplex oro: miserere ómnium fidelium defunctorum, praesertim horum N. N. Deduc eos ad vitae fonts, et fac, ut mox tecum edant et bibant super mensam tuam in regno tuo (Luc. XXII).

Pater, septies Ave et Requiem.

O vos sancti Angeli, omnesque electi Dei, subvenite animabus fidelium defunctorum. Succurre prae caeteris, tuumque Filium illis Ostende, o Clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria!


II. O Iesu, protectio et salus nostra, qui tantos nostri causa angores in horto sustinuisti, ut sudor tuus factus sit sicut guttae sanguinis decurrentis in terram! Per praetiosissimum hunc sanguinem tuum supplex oro: miserere ómnium fidelium defunctorum, praesertim horum N. N. Libera eos ex omnibus angustiis suis, et absterge omnem lacrymam ab oculis eorum (Apoc. VII). O Maria, sine labe concepta, ora pro nobis qui confugimus ad te.

Pater, septies Ave et Requiem.

O vos sancti Angeli, omnesque electi Dei, subvenite animabus fidelium defunctorum. Succurre prae caeteris, tuumque Filium illis Ostende, o Clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria!

III. O Iesu, Redemptor et Salvator noster, qui captus es in peccatis nostris !
Per durissima illa vincula tua supplex oro: miserere ómnium fidelium defunctorum, praesertim horum N. N. Solve omnia eorum vincula delictorum, quibus eos humana fragilitas in hac vita implicavit, ut laeti sacrificent tibi hostiam laudis. (Ps. CXV, 7). O Maria, sine labe concepta, ora pro nobis qui confugimus ad te.

Pater, septies Ave et Requiem.

O vos sancti Angeli, omnesque electi Dei, subvenite animabus fidelium defunctorum. Succurre prae caeteris, tuumque Filium illis Ostende, o Clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria!

IV. O Iesu, cordis nostri laetitia, qui benedictam faciem tuam, in quam desiderant Angeli prospicere, velari, conspui et colaphis caedi permissisti ! Per incomprehensibilem hanc patientiam tuam supplex oro: miserere ómnium fidelium defunctorum, praesertim horum N. N. Admitte illos ad claritatem lucis tuae, eosque adimple laetitia cum vultu tuo. (Ps. XV, 11). O Maria, sine labe concepta, ora pro nobis qui confugimus ad te.

Pater, septies Ave et Requiem.

O vos sancti Angeli, omnesque electi Dei, subvenite animabus fidelium defunctorum. Succurre prae caeteris, tuumque Filium illis Ostende, o Clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria!

V. O Iesu, corona gloriae nostrae, qui flagellis caesus, et spinis dire ignominioseque propter superbiam nostram coronatus es ! Per summam istam humilitatem tuam supplex oro: miserere ómnium fidelium defunctorum, praesertim horum N. N. Concede propitious, ut coronam aeternae gloriae mox consequantur; tu enim nos coronas in misericordia et miserationibus. (Ps. CII). O Maria, sine labe concepta, ora pro nobis qui confugimus ad te.

Pater, septies Ave et Requiem.

O vos sancti Angeli, omnesque electi Dei, subvenite animabus fidelium defunctorum. Succurre prae caeteris, tuumque Filium illis Ostende, o Clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria!

VI. O Iesu, advocate et iudex noster, qui iniquissimo iudicio ad mortem acerbissimam damnatus, nos ab aeterna damnatione reatu absolvisti ! Per abyssum misericordiae tuae supplex oro: miserere ómnium fidelium defunctorum, praesertim horum N. N. Audiant mox verbum illud consolationis: Dimissa est iniquitas vestra. (Isai. XL, 2). O Maria, sine labe concepta, ora pro nobis qui confugimus ad te.

Pater, septies Ave et Requiem.

O vos sancti Angeli, omnesque electi Dei, subvenite animabus fidelium defunctorum. Succurre prae caeteris, tuumque Filium illis Ostende, o Clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria!

VII. O Iesu, summum et unicum bonum nostrum, qui ipse peccata nostra in corpore tuo super lignum pertulisti ! Per immensum hoc beneficium tuum supplex oro: miserere ómnium fidelium defunctorum, praesertim horum N. N. Aditus illis ad aeternam gloriam mox reseretur, laetique audient: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. (Matth. XXV, 34). O Maria, sine labe concepta, ora pro nobis qui confugimus ad te.

Pater, septies Ave et Requiem.

O vos sancti Angeli, omnesque electi Dei, subvenite animabus fidelium defunctorum. Succurre prae caeteris, tuumque Filium illis Ostende, o Clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria!


LITANIAE PRO FIDELIBVS DEFVNCTIS

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de coelis Deus, miserere omniun fidelium defunctorum.
Fili Redemptor mundi Deus, miserere omniun fidelium defunctorum.
Spiritus Sancte Deus, miserere omniun fidelium defunctorum.
Sancta Trinitas unus Deus, miserere omniun fidelium defunctorum.

Sancta María, ora pro fidelibus defunctis.
Sancta Dei Genitrix, ora pro fidelibus defunctis.
Sancta Virgo virginum, ora pro fidelibus defunctis.
Sancte Ioseph, ora pro fidelibus defunctis.
Sancte Michaël, ora pro fidelibus defunctis.
Omnes sancti Angeli et Archangeli, orate pro fidelibus defunctis.
Omnes sancti beatorum spirituum ordines, orate pro fidelibus defunctis.
Sancte Ioannes Baptista, ora pro fidelibus defunctis.
Omnes sancti Patriachae et Prophetae, orate pro fidelibus defunctis.
Sancte Petre, ora pro fidelibus defunctis.
Sancte Paule, ora pro fidelibus defunctis.
Sancte Ioannes, ora pro fidelibus defunctis.
Omnes sancti Apostoli et Evangelistae, orate pro fidelibus defunctis.
Sancte Stephane, ora pro fidelibus defunctis.
Sancte Laurenti, ora pro fidelibus defunctis.
Sancte Lazare, ora pro fidelibus defunctis.
Omnes sancti Martyres, orate pro fidelibus defunctis.
Sancte Gregori, ora pro fidelibus defunctis.
Sancte Ambrosi, ora pro fidelibus defunctis.
Sancte Augustine, ora pro fidelibus defunctis.
Sancte Hieronyme, ora pro fidelibus defunctis.
Omnes sancti Pontifices et Confessores, orate pro fidelibus defunctis.
Omnes sancti Doctores, orate pro fidelibus defunctis.
Sancte Benedicte, ora pro fidelibus defunctis.
Sancte Francisce, ora pro fidelibus defunctis.
Sancte Dominice, ora pro fidelibus defunctis.
Omnes Sancti Sacerdotes et Levitae, orate pro fidelibus defunctis.
Omnes sancti Monachi et Eremitae, orate pro fidelibus defunctis.
Sancta Maria Magdalena, ora pro fidelibus defunctis.
Sancta Martha, ora pro fidelibus defunctis.
Sancta Barbara, ora pro fidelibus defunctis.
Sancta Catharina Genuensis, ora pro fidelibus defunctis.
Omnes sanctae Virgines et Viduae, orate pro fidelibus defunctis.
Omnes Sancti et Sanctae Dei, intercedite pro eis.

Propitius esto, parce eis, Domine.
Propitius esto, exaudi nos, Domine.

Ab omni malo, libera eos, Domine.
Ab ira tua, libera eos, Domine.
A rigore iustitiae tuae, libera eos, Domine.
A potestate diaboli, libera eos, Domine.
A rodente verme conscientiae, libera eos, Domine.
A diuturna tristitia, libera eos, Domine.
A crudelibus flammis, libera eos, Domine.
Ab intollerabile frigore, libera eos, Domine.
Ab horrendis tenebris, libera eos, Domine.
A terribili planctu et eiulatu, libera eos, Domine.

Per admirabilem conceptionem tuam, libera eos, Domine.
Per sanctan nativitatem tuam, libera eos, Domine.
Per dulcissimum nomen tuum, libera eos, Domine.
Per baptismum et sanctum ieiunium tuum, libera eos, Domine.
Per profundissimam humilitatem tuam, libera eos, Domine.
Per promptam oboedientiam tuam, libera eos, Domine.
Per infinitum amorem tuum, libera eos, Domine.
Per angores et molestias tuas, libera eos, Domine.
Per sanguineum sudorem tuum, libera eos, Domine.
Per captivitatem tuam, libera eos, Domine.
Per flagellationem tuam, libera eos, Domine.
Per coronationem spineam tuam, libera eos, Domine.
Per baiulationem cruces tuae, libera eos, Domine.
Per amaram mortem tuam, libera eos, Domine.
Per sanctissima vulnera tua, libera eos, Domine.
Per crucem et acerbissimam passionem tuam, libera eos, Domine.
Per triumphalem resurrectionem tuam, libera eos, Domine.
Per admirabilem ascensionem tuam, libera eos, Domine.
Per adventum Spiritus Sancti paraclyti, libera eos, Domine.
In die iudicii, libera eos, Domine.

Peccatores, te rogamus audi nos.
Qui Mariam absolvisti et latronem exaudisti, te rogamus audi nos.
Qui salvandos salvas gratis, te rogamus audi nos.
Qui claves habes mortis et inferni, te rogamus audi nos.
Vt parentes, propinquos et benefactores nostros a poenis inferni eripere digneris, te rogamus audi nos.
Vt omnes fideles defunctos ab aeterna damnatione liberare digneris, te rogamus audi nos.
Vt illorum, quorum specialis in terra memoria non habetur, misereri digneris, te rogamus audi nos.
Vt eis omnibus parcere et indulgere digneris, te rogamus audi nos.
Vt desideria ipsorum adimplere digneris, te rogamus audi nos.
Vt in electorum consortium eos recipere digneris, te rogamus audi nos.
Rex tremendae maiestatis, te rogamus audi nos.
Fili Dei, te rogamus audi nos.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem sempiternam.

Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Pater noster (secreto usque ad:)
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. A porta inferi.
R. Erue, Domine, animas eorum.
V. Requiescant in pace.
R. Amen.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus. Animabus, quaesumus, Domine, famulorum famularumque tuarum misericordiam concede perpetuam : ut eis proficiat in aeternum, quod in te speraverunt et crediderunt. Per Dominum nostrum Iesum Chrsitum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus. Per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

V. Requiem aeternam dona eis, Domine.
R. Et lux perpetua luceat eis.
V. Requiescant in pace. R. Amen.
V. Animae defunctorum nostrorum et animae omnium fidelium defunctorum, per misericordiam Dei, requiescant in pace. R. Amen.


RHYTMVS

O vos, fideles animae
In Christo defunctorum,
Sed merito prohibitae
Ab aditu coelorum:
Quam velim vobis dexteram,
Opemque praesentare;
Ut hinc ad coeli gloriam
Possitis evolare!

O magne Pater, nomine
Misericordiarum,
Facturas tuas réspice.
Sed immemor irarum.
Poenas sunt quidem meritae,
Te tamen non negarunt;
Hinc locus sit clementiae:
Ignosce, quod peccarunt.

O Iesu clementissime,
O optime Salvator,
Tuo redemptis sanguine
Sis mitis liberator.
Indulge te amantibus
Tuam benignitatem,
Poenamque deprecantibus
Ostende bonitatem.

O consolator optime,
O dulcis Paraclete,
Hos tu desertos réspice,
Et índigos quiete
In aestu hoc temperiem,
Veraeque pacis bona,
Et post laborem requiem
Aeternam iis dona.

O dulcis Mater gratiae,
Solatrix afflictorum,
Vim cohibe iustitiae,
Rigorem tormentorum.
Flammam voracem tempera,
Et mitiga dolores,
Incendium refrigera,
Et fini hos angores.

Vos tutelarii genii,
Quorum sunt hi clientes,
Quantum vestri subsidii
Sunt ipsi indigentes!
Piorum Desideria
Et vestrum excitate:
Optata refrigeria
Clientibus curate.

Vos omnes quoque coelites,
In regno triumphante,
Solamini hos milites,
In flamma hac purgante.
Vestri in terris socii
Cum fuerint laborum,
Nunc et beati otii
Sors vocat et bonorum.

O fons misericordiae,
Summaeque bonitatis,
Prosint piorum lacrymae
Hoc igne cruciatis.
Locum tuae iustitiae
Agnoscimus infernum,
Laudes tuae clementiae
Hi cantent in aeternum.

Quot usquam estis Numini
Et superis devoti,
Audite quir rogemini,
Ut sitis Dei toti :
Haec charitatis viscera
Fraternae explicate :
Vices rependet misera
Haec turba liberata.
Amen.

Morituri omnes in Domino moriatur et fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace. Amen.

Chistus (†) perpetuae det nobis gaudia vitae.

Commenti

Post popolari in questo blog

My himn

From The Best Blog ever I steal the post! Underclass UK !! (They're from UK)

Lent is joy